VESTIARIUS

VESTIARIUS
VESTIARIUS
recentioribus Graecis Βεςτιάριος, qui vestes curabat. Non enim suppellecticarii apud Romanos haec cura erat, ut
ex Pomponio ostendit Pignorius, sed peculiare id ministerium fuit, cuiusniodi servos domô, cum omni iure suo, legatâ, cedere legato, scripsit Iulius Paulus, l. 3. Sent. tit. 7. In veter. Inscr. ad vestem vocantur: T. Statilius. Malchio. ad vestem. Item a Veste, ut: Byrae. Canacianae. Liviae. Aug. ser. a veste, magn. etc. Et, Arion. Caesaris. N. a. veste. matutina. Sic Ossa. Vibiae. Successae. Liviae. Aug. ser. ab. argento. potorio. item. a. veste. L. Vibius. et rel. Nec non, Dis. Manibus. Caeliae. Dynatae. M. Ulpius. Aug. lib. Valens. a. veste. Imp. privata. Ut etiam, Dis. Manibus. Venuleia. Cleopatra. fecit. sibi, et Rhodano. Caesaris. vernae. a. veste. regia. Hinc et a veste Graecula, et a veste Scenica. Quo referendi Vestitores, quorum mentio in antiquo Elogio, Phedimo Vestitori Aug. et, ni animus fallit, Luciae c. 15. v. 22. ubi Pater filii prodigi servos alloquens. Ε᾿νέγκατε, inquit, τὴν ςτολὴν τὴν πρώτην καὶ ενδύσατε ἀυτὸν. Vestiariam quoque Rosimunda Alboini suam habuit, in cuius lectulo se supposuit Peredeo, ut scribit Diaconus, de Gestis Longobard. l. 2. c. 28. Et in Monasteriis feminatum, Vestiaria occurrit, quae totum, quod ad curam indumentorum spectat, providet, apud Abaelardum, p. 157. Vide Laur, itidem Pignorium, Comm. de Servis, ut et infra, ubi de Vestificis ac Vestiplicis. Apud Graecos Imperatores Vestiariorum ordo insigms, iisque praefectus Protovestiarius fuit; seu ut Codinus appellat l. de offic. Eccles. et Aulae Constantinop. Protovestiariata, cui pileum clavatum attribuir. In Ecclesia Hebraeorum, Praefectus, e quindccim illustrioribus Templi, Vestiariae rei sacrae praefuit, et Qui praeerat sacris Sacerdotum vestibus conficiendis, dictus est; cuius officium atque opera versabatur, in ordinandis coinficiendisque vestibus, tum Sacerdotum minorum, tum Pontificis Maximi, et in textura earum atque sub manu eius fiebant omnia, Maimonides, hal. Celi hammiksdash, c. 7. §. 14. Namque etiam induendis exuendisque ibi praeerat. habebat is conclave suum in Templo, velut Protovestiarius seu Master of the Wardrove. Angl. in Misna titul. Stiklim c. 5. §. 1. appellatus Rei Vestiariae praefectus: ubi Rabbi Obadias Bartenorius diserte, Vestiarli officium erat, induere Sacerdotes tempore Ministerii, eosque exuere post Ministerium et Custodire vestes Sacerdotales in repositoriis eam in rem destinatis. De quibus repositoriis licet supra actum, in voce Vestiarium, placet tamen hîc adiungere illustrem locum, ex Christ. Adrichomii Descript. Templi, num. 92. Exedrae, quae alias Gazophylacia et Pastochoria vocantur, domus erant laterales, instar turrium longae, latae et celsae, in quibus Sacerdotes Sanctuarium ingressuri, profana sua vestimenta lanea exuebant, et sanctificatas lineas vestes induebant easque dein sacris peractis reponebant: ubi formam eorum nobis exhibet. De iisdem Hugo Grotius ad 1. Machab. c. 4. v. 40. loquens, Gap desc: Hebrew inquit, id est, Conclavia illa ad Templi latera, in quibus servabantur vestes Sacerdotales, instrumenta Templi, copia aromatum et similia. E' qua disciplina Iudaeorum similis plane introducta est in Christianismum (ut videre est in Iure Pontificio, Dist. 1. de Consecratione, c. 42. apud Durandum, Rational. l. 1. c. 3. §. 48. et l. 3. c. 1. §. 1. Fortun. Amalarium, de Eccl. officiis, l. 2. c. 16. Ioh. Durant. de Ritibu Eccl. l. 2. c. 9. §. 1.) de vestibus eiusdem sacris, unde de harum
Pastophoriis tam frequens apud Christianos Scriptores mentio. Quis vero in Vestium Sacrarum usu modus obtinuerit, dicetur infra, in voce Vestis. Vide Seldenum, locô cit. Nec vero hîc omittendum, in consecratione Aaronis primi Hebraeorum Pontificis, qui per dies septem continuos sacris vestibus mane induebatur et vesperi rursus exuebatur, ritum hunc ab ipso Mose administratum fuisse. Vide Levitici. c. 8. v. 7. et seqq. Postea vero, in Templo inprimis secundo, Sacerdotibus in certos ordines et munera divisis, cuta haec uni alicui demandata est, cui magna Sacerdotum turba suberat, Franc. Burmannus, Synops. Part. 1. l. 4. c. 8. §. 49. Hodie Vestiarius, dignitas est in Ecclesia Cathedrali Galliae Magalonensi, instituta a Ramerio Episcopo, A. C. 1247. cuius officium, induere Canonicos omnes et Conversos, exceptis Prioribus, qui tenentur dare Vestiario singulis amns, pro singulis Canonicis, 40. solidos, Gariellus apud Car. du Fresne, Glossar At Vestiartus, qualis Pandulfus fuit apud Desiderium Longob. Regem qualis item Vestiarius Pontificis memoratur Ioanni Diacono, l. 1. quem inter quatuor. qui Pontificem equitantem comitantur, recenset Ordo Roman. non Vestium solum, sed et tihesauri ac cimeliorum curam sibi commissam, habuit. In veter. vero Inscr. L. AGRIO. VESTIARIO. TENVIARIO. IMP. CAES. ANTONINI. PII. item in alia, M. CINCIUS. M. F. THEOPHILUS. VESTIARIO. TENVIARIO. Aliâ iterum, MATTIUS. PATROBIUS. VESTIARIUS. TENVIARIUS, vestium institorem vel confectorem vox generica, Tenuiaril vero epitheton additum, in specie eum, qui tenuia vestimenta conficiebat, indigitat, uti docet Salmas. ad Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Vestiarĭus — (lat.), 1) der römische Haussklav, welcher Kleider verfertigte u. die Aufsicht über dieselben hatte; 2) Kleiderhändler; 3) Diener der Römischen Kirche, welcher Meßgewänder, Kirchengeräthe, Sakristei zu reinigen u. in Ordnung zu halten hat …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vestiarius — Vestiar oder Vestiarius (abgel. von lat. vestis Kleider ) ist die Bezeichnung für den Verwalter der Kleider und Nähkammer in Klöstern und auch gelegentlich an Fürstenhöfen. Grundsätzlich ist der Ordenshabit Eigentum des Klosters. Die Zuteilung… …   Deutsch Wikipedia

  • Vestiarius — Latin term for the keeper of the *king s wardrobe. Cf. Vestiary; Hraeglthegn …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • VESTIA — vestiarius …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VESTIAR — vestiarius …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • Вестиарий — (Vestiarius) титул хранителя гардероба при византийских императорах …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ВЕСТИАРИЙ —    • Vestiarĭus,        1. раб, присматривающий за платьем;        2. мелочной торговец, которых в Риме было множество …   Реальный словарь классических древностей

  • VESTIARBONON — vestiarius Bononiensis …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • VESTIAVSLM — vestiarius votum solvit libens merito …   Abbreviations in Latin Inscriptions

  • РУССКИЙ УКАЗАТЕЛЬ СТАТЕЙ — Абант Άβας Danaus Абанты Άβαντες Абарис Άβαρις Абдера Abdera Абдулонома Абдул Abdulonymus Абелла Abella Абеллинум Abellinum Абеона Abeona Абидос или Абид… …   Реальный словарь классических древностей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”